ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.Miserat ardentes, mox ipse secutus, AlanosHeniochosque truces iam pridem infensus Anausis,pacta quod Albano coniunx Medea tyranno,nescius heu, quanti thalamos ascendere monstriarserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.gratior ipse deis orbaque beatior aula.proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes,sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter orisprogenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxtaostia, semifero (dignum si credere) captuscorpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestattegmina disperses trifidis ardoribus ignes;nec primus radios, miles Romane, coruscifulminis et rutilas scutis diffuderis alas.insuper auratos collegerat ipse dracones,matris Horae specimen, linguisque adversus utrimquecongruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.tertius unanimis veniens cum milibus AuchusCimmerias ostentat opes, cui candidus olimcrinis inest, natale decus; dat longior aetasiam spatium; triplici percurrens tempora nododemittit sacro geminas a vertice vittas.Datin Achaemeniae gravior de vulnere pugnaemisit in arma Daraps, acies quem Martia circumGangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,non Rhadalo cum fratre Sidon, Acesinaque laevoomine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,ante aciem celsi vehitur gestamine contimaesta nec in saevae lucos reditura Dianae.movit et Hylaea supplex cum gente Syenenimpia germani praetentans volnera Perses.densior haut usquam nec celsior extulit ullassilva trabes, fessaeque prius rediere sagittaequin et ab Hyrcanis Titanius expulit antrisCyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctasCoelaletae traxere manus; ibi sutilis illis