Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sicfratribus adversa Boreas respondet ab undaaut is apud fluvios volucrum canor, aethera quantustunc lituum concentus adit lymphataque miscetmilia, quot foliis, quot fioribus incipit annus.ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsunutat humus, quatit ut saevo cum fulmine PhlegramIuppiter atque imis Typhoea verberat arvis.Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armiset gener ingentesque inter sua milia reges.at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallasaegide terrifica, quam nec dea lassat habendonec pater horrentem colubris vultuque tremendamGorgoneo; nec semineces ostendere crinestempus adhuc, primasque sinit concurrere pugnas.impulit hos contra Mavors pater et mala letiGaudia Tisiphoneque caput per nubila tollensad sonitum litui mediaque altissima pugna,necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat.Illi ubi consertis iunxere frementia telisagmina virque virum galeis adflavit adactis,continuo hinc obitus perfractaque caedibus armacorporaque, alternus cruor alternaeque ruinae;volvit ager galeas et thorax erigit imbressanguineos; hinc barbarici glomerantur ovatus,hinc gemitus, mixtaeque virum cum pulvere vitae.Caspius Aeaeum correpto crine Monesenabstulit; hinc pariter Colchi Graique sequunturmissilibus; rapit ille necem praedamque relinquit,nec sociis iam cura viri. Dipsanta CaresusStrymonaque obscura spargentem vulnera fundadeicit; Albani cadit ipse Cremedonis hasta,iamque latet currusque super turmaeque feruntur.Processere Melas et Idasmenus; incipit hastaante Melas, levis ast abies elusit utrumque.ensibus inde ruunt; prior occupat aere citatocassidis ima Melas; infracta est vulnere cervix.mixta perit virtus: nescit cui debeat Ocheusaut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron