At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acricorde tumet nec quas acies, quae castra sequatur,invenit; ire placet tandem praesensque tueri,sternere si Minyas magnoque rependere lucturegis pacta queat Graiamque absumere puppem.impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belliconcutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.protinus e castris fugit sopor: excita tela,turbatique coire duces; hos insuper ingensfama movet, rate quae sacra vulgabat Achivosadvenisse sui repetentes vellera Phrixi,quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextraluserit Aeetes atque in sua traxerit arma.Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,legatos placet ire duces, mandataque Persesedocet, adfari Minyas fraudemque tyranniut moneant. quinam hinc animos averterit error?se primum Haemoniis hortatum ea vellera terrisreddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:hinc odium et tanti venisse exordia belli.quin potius dextramque suam suaque arma sequantur,aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenqueesse loco; abstineant alienae sanguine pugnae.non illos ideo tanti venisse laboresper maris. ignotis quid opus concurrere nec quosoderis? haec medio Perses dum tempore mandat,aureus effulsit campis rubor, armaque et acressponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab altis'hostis io' conclamat equis, 'agite ite, propinquat',ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.tunc gens quaeque suis commisit proelia telis,voxque dei pariter pugnas audita per omnes.Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,Musa, mone, quanto Scythiam molimine Persesconcierit, quis fretus equis per bella virisque.verum ego nec numero memorem nec nomine cunctosmile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulladitior: aeterno quamnquam Maeotia pubesMarte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,quod geminas arctos magnumque quod impleat anguem.