intemeranda minus, tantum mihi lucus et aggerquod rudis et sola colimur si gentibus umbra?est amor et rerum cunctis tutela suarum,et tibi, magne pater, terris donaria certant:est honor his etiam lucis. ego cara Mycenesculmina, virgineas praeder si Cecropis arces,iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebitnata querens. metuant ergo nec talia possint.'Non tulit haec animis, quin longa silentia Pallasrumperet inridens strepitumque minasque Gradivi.'non tibi Aloidae, quibus haec fera murmura iactes,non Lapithae, sed Pallas' ait; 'neque ego aegide digna,nec vocer ulterius proles Iovis, excidat isteni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxooderis et primis adimam tua nomina bellis.quin simili matrem demens gravitate secutus;digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes,si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranniimpavidus maria et nondum qui nota subibat,iuvimus et magnis aliquam spem movimus ausis?an nullas praeferre preces nec foedera regisulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugnadebuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste,siqua petit. cuperem haec etiam nunc bella remittinec socias armare manus. da vellera, rector,et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavorsabnegat et solus nostris sudoribus obstat,ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?faxo aliqua et nequeat.' sic femina. coepelat ardenshic iterum alternis Mavors insurgere dictis.excipit hinc contra pater et sic voce coercet:'quid vesane fremis? cum vos iam paenitet actipeccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.quolibet ista modo, quacumque impellite pugna,quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:sit Persen pepulisse satis, nec vana retentetspes Minyas finemve velint imponere bello.ilium etenim talis rerum manet, accipite, ordo: