nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil iliumMedus et oppositis exspectat Hiberia claustris.hos autem quae quemque manus, quae signa sequantur,si memorem, prius umentem lux solverit umbram.cras acies atque illa ducum eras regna videbisdissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,quae iaculo gens apta levi, quae picta pharetrisvenerit. ingentes animo iam prospice campos,atque hanc alipedi pulsantem corpora curruEuryalen, quibus exsultet Mavortia turmiset quantum elata valeat peltata securi,cara mihi et veras inter non ultima natas.'fatur et occiduo libat cratera parenti.quisque suis tum vota deis et pocula fundit,dent aciem, dent belligeros superare labores.Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antrisingentemque trahens arctoa per aequora nubemaspicit Aeaea Minyas stupefactus in urbeambitumque senem promissaque vellera puppiThessalicae. citus ad summi stellantia patristecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua diviexitia in solos hominum molimur honores,teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelonon abigis neque femineis ius obicis ausis.non queror, exstructa quod vexerit ipsa carinavellera sacra meis sperantem avertere lucis,quodque palam tutata viros: sic cetera pergat,si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.quin age - quid tantae coeunt in proelia gentes?quid tuus Aesonides? - imus nos, protinus imusin nemus auriferum et sumptis decernimus armis?vel tu sola polo tacitis inopina tenebrislabere: quantus ibi deus experiere nec illasadstiteris impune trabes. an Martia templa