ceu tumet atque imo sub gurgite concipit austrosunda silens, trahit ex alto sic barbarus iraset nunc ausa viri, nunc heu sua prodita Graisregna fremit, quin et facili sibi mente receptumiam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores,nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.urit et antiquae memorem vox praescia sortis,cur simul aut Persen illinc sibi moverit aut hincThessalicam Fortuna ratem; num debitus istafinis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.interea quoniam belli pugnaeque propinquaecura prior, fingit placidis fera pectora dictisreddit et haec: 'cuperem haut tali vos tempore tectisadvenisse meis, quo me gravis adsidet hostis.frater enim (sceptri sic omnibus una cupido)excidium parat et castris me ingentibus urget.quare age cognatas primum defendite sedes,nec decus oblati dimiseris advena belli;namque virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor,tum meritis nee sola dabo.' contra inscius astus'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passisadditus iste dies? veniant super haec quoque fatobella meo. non hunc parva mihi caede doloremquasque dedit luet ille moras.' tum Castora mittit,qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.acribus ast illos curis mora saeva trahebat,ac simul ut medio viderunt Castora campo,crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis almaprogenies, fare, an patriam spes ulla videndi,fare' omnes. ille in mediis sic orsus Achivis:'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobisterga negat; bello interea sed pressus iniquoauxilium petit; armatos dux protinus omnesadcelerare iubet; longo nam tuta recessupuppis et adposita fluvius defenditur urbe.'Haud mora: prosiliunt, quos nec Riphaea iuventus,quos nec Hiber aut tota suis Aurora pharetrissustineat. stetit explicito prius agmine pubes,