sponte sequor. cui non iusso tot adire voluptasmonstra maris? cui Cyaneos intrare fragores?sceptra tui toto Pelias sub lumine Phoebimaxima sorte tenens totque ille gravantia clivosoppida, tot vigili pulcherrima flumina cornu,ille meum imperils urget caput, ille laboresdat varios, suus ut magnum rex spargit ab ArgisAlciden, Sthenelo ipse satus. tamen aspera regumperpetimur iuga, nec melior parere recuso.hic sibi me auratae pecudis quiscumque periclisexuvias perferre iubet. tibi gratia nostrisit, precor, haec meritique locus, quod iussa recepiteque alium, quam quem Pelias speratque cupitque,promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.si petere hoc saevi statuissem sanguine belli,Ossa dabat Pindusque rates quotque ante secutiinde nec audacem Bacchum nec Persea reges.sed me nuda fides sanctique potentia iustihuc tulit ac medii sociatrix gratia Phrixiiamque tibi nostra genti de stirpe nepotes.nec tamen aut Phrygios reges aut arva furentisBebryciae spernendus adi: seu fraude petivitseu quis honore meos, sua reddita dona deumquenos genus atque ratem magnae sensere Minervae.vix tandem longis quaesitam Colchida votiscontigimus, qualemque dabat te fama videmustu modo ne claros Minyis invideris actus.non aliena peto terrisve indebita nostris,siquis et in precibus vero locus, atque ea Phrixocrede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates.munera tu contra victum mihi vecta per aequoraccipe Taenarii chlamydem de sanguine aenifrenaque et accinctum gemmis fulgentibus ensem:hoc patrium decus, haec materni texta laboris,his Lapithes adsuerat eques. da iungere dona,da Scythicas sociare domos. sciat effera regisira mei, quem te horrifero sortitus in axeCaucasus atque tuis quantum mitescat habenis.'Talibus orantem vultu gravis ille minaciiamdudum fremit et furiis ignescit opertis.