aut socios rapit atra dies aut ipse relinquosontibus impulsus Furiis. ubi Tiphys? ubi Idmonfata canens? ubi monstriferae par ille novercae?te sine, Thespiade, nos ulla movebimus ultraaequora? nec summa speculantem puppe videboPleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?cui Minyas caramque ratem, cui sidera tradis?carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?hoc labor, hoc dulci totiens fraudata soporelumina et admotis nimium mens anxia Colchisprofuit? heu quantum Phasis, quantum Aea recessit.nunc quoque, si tenui superant in imagine curae,adsis umbra, precor, venturi praescia caelirectoremque tuae moneas ratis.' haec ubi fatus,sola virum flammis vidit labentibus ossa.'quod tamen externis unum solamen in orisrestat' ait, 'caras humus haec non dividat umbrasossaque nec tumulo nec separe contegat urna,sed simul, ut iunctis venistis in aequora fatis.'haud mora: reliquias socii defletaque miscentnomina; tum vivo frondens e caespite tellusaggeritur, cineremque Lyco conmmendat Iason.Maesti omnes dubiique, ratem fidissima cuiusdextra regat. simul Ancaeus sollersque petebatNauplius. Erginum fato vocat ipsa monentiquercus, et ad tonsas victi rediere magistri.ac velut ille gregis cessit cui regia taurusfertur ovans, omnis honos, hunc omnis in unumtransit amor: primo laetus sic tempore rectoringreditur cursus; etenim dat candida certamnox Helicen. iam prora fretum commoverat et iampuppe sedens dimiserat ancora terras.Inde premente noto tristes Acherusidos oraspraeterit et festa vulgatum nocte LyaeiCallichoron; nec vana fides: his Bacchus in undisabluit eoo rorantes sanguine thyrsos.ilium post acies rubrique novissima claustraaequoris hic resides thiasos, hic aera moventemudaque pampinea nectentem cornua vittanunc etiam meministis, aquae, Boeotia qualem