quod petimus. sin vero preces et dicta superbusrespuerit, iam nunc animos firmate repulsae,quaque via patriis referamus vellera terris,stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbemsorte petit, numeroque novem ducuntur ab omni.inde viam qua Circaei plaga proxima campicorripiunt regemque petunt iam luce reducta.Forte deum variis per noctem territa monstrissenserat ut pulsas tandem Medea tenebras,rapta toris primi iubar ad placabile Phoebiibat et horrendas lustrantia flumina noctes.namque soporatos tacitis in sedibus artusdum premit alta quies nullaeque in virgine curae,visa pavens castis Hecates excedere lucis;dumque pii petit ora patris, stetit arduus interpontus, et ingenti circum stupefacta profundo,fratre tamen conante sequi. mox stare paventesviderat intenta pueros nece seque trementumspargere caede manus et lumina rumpere fletu.his turbata minis fluvios ripamque petebatphasidis aequali Scythidum comitante caterva.florea per verni qualis iuga duxit Hymettiaut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerensPallados hinc carae Proserpina iuncta Dianae,altior ac nulla comitum certante, prius quampalluit et viso pulsus decor omnis Averno:talis et in vittis geminae cum lumine taedaeColchis erat nondum miseros exosa parentes.ut procul extremi gelidis a fluminis undisprima viros tacito vidit procedere passu,substitit ac maesto nutricem adfata timore est:'quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,advenit haud armis, haud umquam cognita cultu?quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltus.'audit virginei custos grandaeva pudorisHenioche, cultus primi cui creditus aevi;tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam:'non tibi ab hoste minae nec vis' ait 'ulla propinquatnec metus; externo iam flanimea murice cerno