Caucasus, et summo pariter cum monte secutaeincubuere trabes, abductaque flumina ponto.fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arcesimpulerit imas manus aut Neptunia terras.horruit immensum Ponti latus, horruit omnisArmeniae praetentus Hiber, penitusque recussoaequore Cyaneas Minyae timuere relictas.tum gemitu propiore chalybs densusque revulsisrupibus audiri montis labor et grave Titanvociferans, fixos scopulis dum vellitur artus.contra autem ignari (quis enim nunc credat in illismontibus Alciden dimissave vota retemptet?)pergere iter socii; tantum mirantur ab altolitora discussa sterni nive ruptaque saxaet simul ingentem moribundae desuper umbramalitis atque atris rorantes imbribus auras.Sol propius flammabat aquas, extremaque fessiscoeperat optatos iam lux ostendere Colchos,magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequorore ruit. cuncti pariter loca debita noscuntsignaque commemorant emensasque ordine gentesdantque ratem fluvio. simul aethere plena coruscoPallas et alipedum Iuno iuga sistit equorum.Ac dum prima gravi ductor subit ostia pulsu,populeos flexus tumulumque virentia supraflumina cognati medio videt aggere Phrixi,quem comes infelix Pario de marmore iuxtastat soror, hinc saevae formidine maesta novercae,inde maris, pecudique timens imponere palmas.sistere tum socios iubet atque hinc prima ligarivincula, ceu Pagasas patriumque intraverit amnem.ipse gravi patera sacri libamina Bacchirite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:'per genus atque pares tecum mihi, Phrixe, laborestu, precor, orsa regas meque his tuteris in oristot freta, tot durae properantia sidera brumaepassum. Phrixe, fave et patrias reminiscere terras.tu quoque nunc, tumulo nequiquam condita inani,adnue diva maris numeroque accede tuorum.quando egomet rursus per te vehar? aurea quando