saevaque Thermodon medio sale murmura volvens,Gradivo sacer et spoliis ditissimus amnis,donat equos, donat votas cui virgo secures,cum redit ingenti per Caspia claustra triumphoMassageten Medumque trahens. est vera propagosanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis altaHaemonidae petere et monitus non temnere Phinci.ipse autem comitum conversus ad ora novorum'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor'Herculis arma mei vestrasque in litore Martisinterea memorate manus.' sic fatus et aegrocorde silens audit cursus bellique laboresvirginei, exciderit frenis quae prima remissis,semianimem patrius quam sanguine vexerit amnisquae pelta latus atque umeros nudata pharetrisfugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,utque securigeras stimulaverit Ira catervasfleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,qui furor, insignis quo balteus arserit auro.Nocte sub extrema clausis telluris ab antrispervigil auditur Chalybum labor: arma fatigantruricolae, Gradive, tui; sonat illa creatrixprima manus belli terras crudelis in omnes.nam prius ignoti quam dura cubilia ferrieruerent ensesque darent, Odia aegra sine armiserrabant Iraeque inopes et segnis Erinys.inde Genetaei rupem Iovis, hinc Tibarenumdant virides post terga lacus, ubi deside mitrafeta ligat partuque virum fovet ipsa soluto.vos quoque non notae mirati vela carinaeMossynoeci, et vos stabulis Macrones ab altisByzeresque vagi Philyraeque a nomine dictalitora, quae cornu pepulit Saturnus equino.Ultimus inde sinus saevumque cubile Prometheicernitur, in gelidas consurgens Caucasus arctos.ille etiam Alciden Titania fata morantemattulerat tum forte dies; iamque aspera nisuundique convellens veteris cum strage pruinaevincula prensa manu saxis abduxerat imisarduus et laevo gravior pede; consonat ingens