vim salis hinc Boreae cedens glaciantibus aurisPontus et exorta facilis concrescere bruma.utque vel immotos ursae rigor invenit amnesvel freta versa vadis, hiemem sic unda per omnemaut campo iacet aut tumido riget ardua fluctu,atque hac Europam curvis anfractibus urget,hac Asiam Scytbicum specie sinuatus in arcum.illic umbrosae semper stant aequore nubeset non certa dies, primo nec sole profundumsolvitur aut vernis cum lux aequata tenebris,sed redit extremo tandem in sua litora tauro.Iam Mariandynis advertit puppis harenis,atque celer terras regemque exquirit Echiondicta ferens, lectos (fama est si nominis umquam)Haemoniae subiisse viros, det litora fessis.adproperat Lycus auditis laetatus Achivis,ac simul Aesoniden omnemnque in regia turbamtecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis,mitis et in mediis effatur talia Grais:'haud temere est: fato divum reor ad mea vectoslitora vos, odium quibus atque eadem ira furentisBebryciae saevaque pares de gente triumphi.certa fides animis, idem quibus incidit hostis.nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.ultor ego, atque illuc cunctis accensus in armistunc aderam, cum vos mediis contenta ferebantvela fretis. ilium in sanie taboque recentividimus aequoreo similem per litora monstro.nec vero praecepta mihi suprema tyrannifata queror bellove magis laetarer et armisprocubuisse meis, quam lege quod occidit ultusipse sua meritoque madent quod sanguine caestus.'excipit Aesonides 'tuus ergo in montibus ignisille? tuas acies medio de gurgite vidi?'fatur, et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Polluxen' ait, 'inviso solvit cui pectore poenas.'ille virum circa mirantia Iumina volvit.festa dehinc mediis ineunt convivia tectiscommunesque vocant superos, quorum eruta nutu