Cyaneas. furor his medio concurrere ponto,necdum ullas videre rates: sua comminus actaesaxa premunt cautesque suas. ceu vincula mundiima labent, tremere ecce solum, tremere ipsa repentetecta vides: illae redeunt, illae aequore certant.di tibi progresso propius, di forsitan ipsiauxilium mentemque dabunt. ast ipse iuvareausa quibus monitis possim tua? quippe per altumtenditis, unde procul venti, procul unde volucres,et pater ipse maris pavidas detorquet habenas.siqua brevis scopulis fieret mora, si semel orsisulla quies, fuga tune medio speranda recursu:vix repetunt primae celeres confinia terrae,iamque alio clamore ruont, omnisque teneturpontus et infestis anceps cum montibus errat.verum animo redit illa meo sors cognita divum(fabor enim nec spe dubios solabor inani):cum mihi Tartareas saevo clangore volucresprotulit ira Iovis, vox haec simul excidit auris:"ne vanas impende preces finemque malorumexpete, Agenoride; pontum penetraverit ullacum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,tune sperare modum poenae veniamque licebit."sic deus. aut vobis ergo fera saxa patescuntaut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.verum inter medias dabitur si currere cautes(certe digna manus) vacuumque exibis in aequor,proxima regna Lyci, remeat qui victor ab orisBebryciis. toto non ullus litore Pontimitior. hic lecto comitum de robore siquemperculerit vicina lues, ne defice casuspraedicti memor atque animos accinge futuris.illic pestiferas subter iuga concava torquetalter aquas Acheron vastoque exundat hiatufumeus et saeva sequitur caligine campos.linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,quid memorem, quas Iris aquas aut torqueat Ancon?proxima Thermodon hinc iam secat arva, memento: