vix steterant, et iam ecce ruunt inflictaque lateterga sonant; nova vis iterum, nova corpora surgunt.hunc pudor, hunc noto iam spes audentior hosteinstimulat. fumant crebro praecordia pulsu;avia responsant gemitu iuga: pervigil ut cumartificum notat Aetna manus et fulmina Cyclopsprosubigit, pulsis strepitant incudibus urbes.emicat hie dextramque parat dextramque minaturTyndarides; redit huc oculis et pondere Bebryxsic ratus, ille autem celeri rapit ora sinistra.conclamant socii et subitas dant gaudia voces.ilium insperata turbatum fraude furentemqueOebalides prima refugit dum detonet ira,territus ipse etiam atque ingentis conscius ausi.saevit inops Amycus nullo discrimine sesepraecipitans avidusque viri (respectat ovantesquippe procul Minyas); tune caestu elatus utroqueinruit. hos inter Pollux subit et trucis ultroadvolat ora viri: nec spes effecta, sed ambaein pectus cecidere manus. hoc saevior illeecce iterum vacuas agit inconsulta per aurasbracchia. sentit enim Pollux rationis egentem...dat genibus iunctis latus effusumque secutusbaud revocare gradum patitur, turbatque premitqueancipitem crebros et liber congerit ictusdesuper averso; sonat omni vulnere vertexinclinis ceditque malis. iam tempora manantsanguineaeque latent aures, vitalia donevincula, qua primo cervix committitur artu,solvit dextra gravis. labentem propulit herosac super insistens 'Pollux ego missus Amycliset love natus' ait; 'nomen mirantibus umbrishoc referes: sic et memori noscere sepulchro.'Bebrycas extemplo spargit fuga; nullus ademptiregis amor; montem celeres silvamque capessunt.haec sors, haec Amycum tandem manus arcuit ausiseffera servantem Ponti loca vimque iuventaecontinuam et magni sperantem tempora patris.tenditur ille ingens hominum pavor arvaque lateoccupat, annosi veluti si decidat olim