'nomen' ait 'praedulce mihi †nomenque† secutusOtreos unanimi. decus ille et laeta suorumgloria nec vestros comes aspernandus in actus,Hesionam et Phrygiae peteret cum gaudia nuptae,hic Amycum contra iussus stetit atque ego palmasimplicui; sed prima procul vixdum ora levantisfulminea frontem dextra disiectaque fuditlumina. me numquam leto dignatus et armis,sed lacrimis potius luctuque absumor inerti.spes tamen, his fando si nuntius extitit oriset Mariandynum patrias penetravit ad urbes,unde genus fraterque viro — sed et ille quieritoro nec vanis cladem Lycus augeat armis.'Haec ubi non ulla iuvenes formidine motiaccipiunt, videt et dura sic pergere mente,terga sequi properosque iubet coniungere gressus.litore in extremo spelunca apparuit ingens,arboribus super et dorso contecta minanti,non quae dona deum, non quae trahat aetheris ignem,infelix domus et sonitu tremibunda profundi.at varii pro rupe metus: hic trunca rotatisbracchia rapta viris strictoque immortua caestu,ossaque taetra situ et capitum maestissimus ordo.respicias quibus adverso sub vulnere nullaiam facies nec nomen erat; media ipsius armasacra metu magnique aris imposta parentis.hospitis hic primum monitus rediere Dymantis,et pavor et monstri subiit absentis imago,atque oculos cuncti inter se tenuere silentes,done sidereo Pollux interritus ore'te tamen, hac quicumque es' ait 'formidine, faxoiam tua silva ferat, modo sint tibi sanguis et artus.'omnibus idem animus forti decernere pugna,exoptantque virum contraque occurrere poscunt.qualiter ignotis spumantem funditus amnempandit iter, mox omne pecus formidine pulsapone subit iamque et mediis praecedit ab undis.At procul e silvis sese gregibusque ferebatsaevos in antra gigans. quem nec sua turba tuendoit taciti secura metus. mortalia nusquam