sit satis et tota pelagus lustrasse iuventa.spes mihi quae tali potuit longissima casuesse fuit; quiscumque virum perquirere silvisegit amor; loca vociferans non ulla reliqui.nunc quoque, dum vario nutat sententia motu,cernere devexis redeuntem montibus opto.sat lacrimis comitique datum, quem sortibus aevicrede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae.'Talibus Oenides urget; simul incita dictisheroum manus. ante omnes Argoa iubebatvincla rapi Calais. furias miratur ovantumAeacides, multusque viri cunctantia cordafert dolor, an sese comitem tam tristibus actisabneget et celsi maerens petat ardua montis.non tamen et gemitus et inanes desinit irasfundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeisiste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.non hi tum flatus, non ista superbia dictis,litore cum patrio, iam vela petentibus austris,cunctus ad Alciden versus favor: ipse iuvaret,ipse ducis curas meritosque subiret honores.iamne animis, iam gente pares, atque inclita vulgidextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles?,aspera nunc pavidos contra ruit agna leones?bane ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,quae neque iam frondes virides nee proferet umbras,ut semel est evulsa iugis ac matre peremptafida ministeria et duras obit horrida pugnas,testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:saepe metu, saepe in tenui discrimine rerumHerculeas iam serus opes spretique vocabisarma viri, nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'Talibus Aeacides socios terroribus urgensinlacrimat multaque comas deformat harena.fata trahunt, raptusque virum certamine ductoribat et optenta mulcebat lumina palla.hie vero ingenti repetuntur pectora luctu,ut socii sedere locis nullaeque leonisexuviae tantique vocant vestigia transtri.