illa avidas iniecta manus heu sera cientemauxilia et magni referentem nomen amicidetrahit; adiutae prono nam pondere vires.Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornumdepulerat magnoque iugi stridore revulsamterga super fulvi porrexerat horrida monstrilitora curva petens; alio nam calle reversumcredit Hylan captaque dapes auxisse ferina.sed neque apud socios structasque in litore mensasunanimum videt aeger Hylan nec longius acremintendens aciem. varios hinc excitat aestusnube mali percussus amor, quibus haeserit oris,quis tales impune moras casusve laborveattulerit. densam interea descendere noctemiam maiore metu; tum vero et pallor et amenscum piceo sudore rigor. ceu pectora nautiscongelat hiberni vultus Iovis agricolisve,cum coit umbra minax, comitis sic adficit errorAlciden saevaeque monet meminisse novercae.continuo, volucri ceu pectora tactus asiloemicuit Calabris taurus per confraga saeptisobvia quaeque ruens, tali se concitat ardensin iuga senta fuga. pavet omnis conscia latesilva, pavent montes, luctu succensus acerboquid struat Alcides tantaque quid apparet ira.ille, velut refugi quem contigit improba Maurilancea sanguineus vasto leo murmure ferturfrangit et absentem vacuis sub dentibus hostem,sic furiis accensa gerens Tirynthius orafertur et intento decurrit montibus arcu.heu miserae quibus ille feris, quibus incidit usquamimmeritis per lustra viris. volat ordine nullocuncta petens: nunc ad ripas deiectaque saxisflumina, nunc notas nemorum procurrit ad umbras.rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamatavia: responsant silvae et vaga certat imago.At sociis immota fides austrisque secundiscerta: morae est nec parvus Hylas (quamquam omnibus aequegrata rudimenta), Herculeo sub nomine pendent.illum omnes lacrimis maestisque reposcere votis