vicerat et longas medius revocaverat umbras:tardior hine cessante viro quae proxima Tiphyslitora quosque dabat densa trabe Mysia montesadvehitur. petit excelsas Tirynthius ornos;haeret Hylas lateri passusque moratur iniquos.Ilium ubi Iuno poli summo de vertice puppemdeseruisse videt, tempus rata diva nocendiPallada consortem curis cursusque regentem,nequa inde inceptis fieret mora, fallere primamolitur caroque dolis avertere fratri.tum sic adloquitur: 'procerum vi pulsus iniquagermanique manu (repetis, quo crimine) Persesbarbaricas iam movit opes Hyrcanaque signa.Aeetes contra thalamis et virgine pactaconciliate reges Scythicos, primusque coactaadvehit Albana Styrus gener agmina porta.bellum ingens, atque ipse citis Gradivus habenisfundit equos. viden Arctoo de cardine quantatollat se nubes atque aequore pendeat atro?corripe prima vias; finem cum Phasidis altitransierit Perses aciemque admoverit urbi,coepta refer paulumque (nefas) et foedera necteconsiliis atque arte tua. sponde adfore regesdis genitos, quis arma volens, quis agmina iungat.'at virgo, quamquam insidias aestusque novercaesentiat et blandos quaerentem fingere vultus,obsequitur tamen et iussas petit ocius oras.Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit:'en labor, en odiis caput insuperabile nostris.quam Nemeen tot fessa minis, quae †belua† Lernaeexperiar? Phrygiis ultro concurrere monstrisnempe virum et †pulchro† reserantem Pergama pontovidimus. en ego nunc regum soror — et mihi gentisullus honos? iam tum indecores iustaeque dolorumprimitiae tenero superati protinus angues.debueram nullos iuveni iam quaerere casusvicta nec ad tales forsan descendere pugnas.verum animis insiste tuis actumque ........tende, pudor; mox et Furias Ditemque movebo.'haec ait et pariter laevi iuga pinea montis