At non inde dies nec quae magis aspera curisnox Minyas tanta caesorum ab imagine solvit.bis zephyri iam vela vocant: fiducia maestisnulla viris, aegra adsiduo mens carpitur aestu,necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesisiusta putant; patria ex oculis acerque laborumpulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerumcastiganda duci vultuque premenda sereno,dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum'quaenam' ait 'ista lues, aut quae sententia divum?decretusne venit fato pavor, an sibi nectuntcorda moras? cur immemores famaeque larisqueangimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?''Dicam' ait 'ac penitus causas labemque docebo'Mopsus, et astra tuens 'non si mortalia membrasortitusque breves et parvi tempora fatiperpetimur, socius superi quondam ignis Olympi,fas ideo miseere neces ferroque morantesexigere hinc animas redituraque semina caelo.quippe nec in ventos nec in ultima solvimur ossa:ira manet duratque dolor. cum deinde tremendiad solium venere Iovis questuque nefandamedocuere necem, patet ollis ianua letiatque iterum remeare licet; comes una sororumadditur et pariter terras atque aequora lustrant.quisque suos sontes inimicaque pectora poenisimplicat et varia meritos formidine pulsant.at quibus invito maduerunt sanguine dextrae,si fors saeva tulit miseros, sed proxima culpae,hos variis mens ipsa modis agit, et sua carpuntfacta viros: resides et iam nil amplius ausiin lacrimas humilesque metus aegramque fatiscuntsegnitiem, quos ecce vides. sed nostra requiretcura viam. memori iam pridem cognita vatiest procul ad Stygiae devexa silentia noctisCimmerium domus et superis incognita tellus,caeruleo tenebrosa situ, quo flammea numquamSol iuga sidereos nec mittit Iuppiter annos.