occidit arcana genetrix absumpta sagitta:tu, mihi qui coniunx pariter fraterque parensquesolus et a prima fueras spes una iuventa,deseris heu, totamque deus simul impulit urbem.ast ego non media te saltem, Cyzice, viditendentem mihi morte manus aut ulla monentisverba tuli; quin te thalamis modo questa morariheu talem tantique metus secura recepi.'illam vix gemino maerens cum Castore Polluxerigit haerentem compressaque colla trahentem.Interea innumeras nudatis montibus urgentcertatim decorantque pyras et corpora maestisumma locant. vadit sonipes cervice remissa,venatrix nec turba canum pecudumque moranturfunereae, quae cuique manus, quae cura suorum,quae fortuna fuit. medio rex aggere longeeminet; hunc crebris quatiens singultibus oraadlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.dat pictas auro atque ardentes murice vectes,quas rapuit telis festina vocantibus austrisHypsipyle; galeam dilectaque cingula regiinicit. ille suam vultus conversus ad urbemsceptra manu veterum retinet gestamen avorum.nam quia nec proles alius nec denique sanguis,ipse decus regnique refert insigne parenti.inde ter armatos Minyis referentibus orbesconcussi tremuere rogi, ter inhorruit aetherluctificum clangente tuba; iecere supremotum clamore faces; rerum labor omnis in aurassolvitur, et celsis conlucent aequora flammis.scilicet haec illo iuvenem populosque manebanttempore, Peliacis caderet cum montibus arbor;hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longoacta mari tulerant. sed quis non prima refellatmonstra deum longosque sibi non auguret annos?iamque solutus honos cineri, iam passibus aegrisdilapsae cum prole nurus, tandemque quiescuntdissona pervigili planctu vada, qualiter arctosad patrias avibus medio iam vere revectisMemphis et aprici statio silet annua Nili.