sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unumversa manus. circa lacrimis ac mentibus aegristant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictusAesoniae sortemque ducis solantur acerbam.ille ubi concretes pingui iam sanguine crinespallentesque genas infractaque pectore carotela neque hesternos agnovit in hospite vultus,ingemit atque artus fatur complexus amicos:'te tamen ignarum tanti, miserande, furorisnox habet et nullo testantem foedera questu:at mihi luctificum venit iubar. hic quibus adsumcolloquiis, cui me hospitio Fortuna revexit?exstinguine mea (fatis id defuit unum)speravi te posse manu? talisve reliquihas ego, amice, domos? quod si iam bella manebantet placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essentfunera? meque tuus sine crimine plangeret error,nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantisarguerem. talesne acies, talesne triumphossorte dabant? tantumque nefas mens conscia vatumconticuit, patriae exitium crudele senectaeet tot acerba canens? heu divis visa sinistrisregna mihi. quinam reditus? quae me hospita tellusaccipiet? quae non primis prohibebit harenis?invidere dei, ne Phasidis arva remotiet Scythicas populatus opes haec rursus adiremlitora neve tuos irem tune ultor in hostes.fas tamen est conferre genas, fas iungere tecumpectora et exsangues miscere amplexibus artus.vos age funereas ad litora volvite silvaset socios lustrate rogos; date debita caesismunera, quae nostro misisset Cyzicus igni.'Parte alia Clite laceras super ora maritifusa comas misera in planctus vocat agmina matrumfatur et haec: 'primis coniunx ereptus in anniscuncta trahis; necdum suboles nec gaudia de teulla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casusperpeterer tenui luctum solamine fallens.Mygdonis arma patrem funestaque proelia nupernatales rapuere domos, Triviaeque potentis