lustra sibi nullosque datos venatibus annos.talia magnanimi diverso turbine fundunttela viri sonitusque pedum suspectaque motuexplorant; prensant socios vocemque reposcunt.quod si tanta lues seros durasset in ortus,exstinctum genus et solas per moenia matresvidisset stratamque dies in litore gentem.Tum pater omnipotens tempus iam rege peremptoflectere fata ratus miserasque abrumpere pugnas,supremam celeravit opem nutuque serenointonuit, quem Nocte satae, quem turbidus horretArmipotens: tunc porta trucis coit infera belli.continuo dant terga metu versique per agrosdiffugiunt, quae sola salus; nec terga ruentummens Minyis conversa sequi: stetit anxia virtus.ecce autem primo iam spargere lumine portusorta dies notaeque (nefas) albescere turres.'di maris' attonito conclamat ab agmine Tiphys,'ut mea fatali damnastis pectora somno.heu socii quantis complerunt litora monstris.'illi autem neque adhuc gemitus neque conscia factiora levant; tenet exsangues rigor horridus artus;ceu pavet ad crines et tristia Pentheos oraThyias, ubi impulsae iam se deus agmine matrisabstulit et caesi vanescunt cornua tauri.nec minus effusi grandaevum ad litora vulgus,ut socias videre manus, dare versa retrorsusterga metu. dextram tendens proclamat Iason'quos fugitis? vellem hac equidem me strage meosqueprocubuisse magis. deus haec, deus asper utrisqueimplicuit. sumus en Minyae, sumus hospita turba.cur etiam flammas miserosque moramur honores?'Tum super exsangues confertae caedis acervospraecipiti plangore ruunt; agnoscit in altastrage virum sua texta parens, sua munera coniunx.it gemitus toto sinuosa per aequora caelo.pars tenuis flatus et adhuc stridentia prensantvolnera, pars sera componunt lumina dextra.at vero in mediis exsangui rege repertoaggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,