fors mihi gente satum, magnusque et flebilis urbiconciderit.' super addit Aren fratremque MelanthumPhoceaque Oleniden, Lelegum qui pulsus ab orisregis amicitiam et famuli propioris honores —qua patiens non arte — tulit. nox alta cadentumingentes resonat sonitus augetque ruinas:ut magis Inarime, magis ut mugitor anhelatVesvius, attonitas acer cum suscitat urbes ...sic pugnae crebrescit opus; neque enim ignea ceduntastra loco, lentis haeret nox conscia bigis.Perge age Tartareae mecum semel omnia noctis,Musa, sequi. trepidam Phaethon adflavit ab altoTisiphonen, graviorque locos iam luce propinquaumbra premit; non signa virum, non funera cernunt,et rabie magis ora calent. vos prodite, divae,Eumenidum noctisque globos, vatique patescatarmorum fragor et tepidi singultibus agrilabentum atque acti Minyis per litora manes.Cyzicus hic aciem vanis discursibus impletfata trahens; iam pulsa sibi cessisse Pelasgumagmina, iam passim vacuos disiecta per agroscredit ovans: tales habitus, ea gaudia fingitira deum. fundo veluti cum Coeus in imovincla lovis fractoque trahens adamante catenasSaturnum Tityumque vocat spemque aetheris amensconcipit, ast ilium fluviis et nocte remensaEumenidum canis et sparsae iuba reppulit hydrae.saevit acerba fremens tardumque a moenibus agmenincrepitat: 'numquamne dolor virtusque subibitnil ausas sine rege manus? at barbara buxussi vocet et motis ululantia Dindyma sacris,tune ensis placeatque furor, modo tela sacerdosporrigat et iussa sanguis exuberet ulna.'talibus insultans iamdudum numine divaedeficit, infracti languescunt frigore cursus,corda pavent, audit fremitus irasque leonumcornuaque et motas videt inter nubila turres.tune gravis et certo tendens stridore per umbramAesonii venit hasta ducis latumque sub imopectore rumpit iter. quam nunc incognita vellet