non ego per Stygiae quod rere silentia ripae,frater, agor; frustra vacui scrutaris Averni,care, vias; neque enim scopulis me et fluctibus actamfrangit hiems: celeri extemplo subiere ruentemCymothoe Glaucusque manu; pater ipse profundihas etiam sedes, haec numine tradidit aequoregna nec Inois noster sinus invidet undis.'dixerat et maestos tranquilla sub aequora vultuscum gemitu tulit, ut patrii rediere dolores.tum pelago vina invergens dux talibus infit:'undarum decus et gentis, Cretheia virgo,pande viam cursuque tuos age, diva, secundo',immittitque ratem mediasque intervolat urbes,qua brevibus furit aestus aquis Asiamque prementemeffugit abruptis Europa immanior oris.has etiam terras consertaque gentibus arvasic pelago pulsante, reor, Neptunia quondamcuspis et adversi longus labor abscidit aevi,ut Siculum Libycumque latus, stupuitque fragoreIanus et occiduis regnator montibus Atlans.iam iuga Percotes Pariumque infame fragosisexsuperant Pityamque vadis, transmissaque puppiLampsacus, Ogygii quam nec trieterica Bacchisacra neque arcanis Phrygius furor invehit antris,sed suus in Venerem raptat deus. illius arasurbe super celsique vident velamina templi.rarior hinc tellus atque ingens undique caelumrursus et incipiens alium prospectus in orbem.terra sinu medio Pontum iacet inter et Hellenceu fundo prolata maris; namque improba caecisintulit arva vadis longoque per aequora dorsolitus agit: tenet hinc veterem confinibus orispars Phrygiam, pars discreti iuga pinea montis.nec procul ad tenuis surgit confinia pontiurbs placidis demissa iugis; rex divitis agriCyzicus. Haemoniae qui tum nova signa carinaeut videt, ipse ultro primas procurrit ad undasmiraturque viros dextramque amplexus et haerensincipit: 'o terris nunc primum cognita nostrisAemathiae manus et fama mihi maior imago.