noster ades iunctisque venis: sator unus et idemstirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.quot mihi post lacrimas, post quanta piacula patrumserus ades, quam parva tuis iam gloria factis.verum age nunc socios fraternis moenibus infer;crastina lux biiuges stabulis ostendat apertis.'dixerat haec tacitusque dolos dirumque volutatcorde nefas, clausum ut thalamis somnoque gravatumimmolet et rapta ludat responsa pharetra;namque bis Herculeis deberi Pergama telisaudierat. Priami sed quis iam vertere regnisfata queat? manet immotis nox †turica† lustriset genus Aeneadum et Troiae melioris honores.'nos' ait 'ad Scythici' Tirynthius 'ostia pontiraptat iter; mox huc vestras revehemur ad orasdonaque dicta feram.' tum vero plura vocatisadnuit ille deis. promissa infida tyranniiam Phryges et miserae flebant discrimina Troiae.Panditur hinc totis in noctem carbasus alislitoraque et veteris tumulos praelabitur IliDardaniumque patrem; vigili simul omnia ludofesta vident; hinc unda, sacris hinc ignibus Idevibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.inde ubi iam medii tenuere silentia pontistridentesque iuvant aurae, Phrixea subibantaequora et angustas quondam sine nomine fauces.ecce autem prima volucrem sub luce dehiscensterruit unda ratem, vittataque constitit Helle,iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laevasceptra tenens. dum sternit aquas, proceresque ducemqueaspicit et placidis compellat lasona dictis:'te quoque ab Haemoniis ignota per aequora terrisregna infesta domus fatisque simillima nostrisfata ferunt; iterum Aeolios Fortuna nepotesspargit, et infelix Scythicum gens quaeritis amnem.vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)aequor, et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.hic nemus arcanum geminaeque virentibus araestant tumulis; hic prima pia sollemnia Phrixoferte manu cinerique, precor, mea reddite dicta: