huic manus amplexus inter planctusque parentumdeditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,virgineam damnare animam sortitaque Lethencorpora; crudelis scopulis me destinat urna.verum o iam redeunt Phrygibus si numina tuqueille ades auguriis promisse et sorte deorum,iam cui candentes votivo in gramine pascitcornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,adnue meque, precor, defectaque Pergama monstriseripe, namque potes. neque enim tam lata videbampectora, Neptunus muros cum iungeret astris,nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'auxerat haec locus et facies maestissima captilitoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,quale laborantis Nemees iter aut Erymanthividit et infectae miseratus flumina Lernae.Dat procul interea signum Neptunus, et unamonstriferi mugire sinus Sigeaque pestisadglomerare fretum, cuius stellantia glaucalumina nube tremunt, atque ordine curva trisulcofulmineus quatit ora fragor, pelagoque remensocauda redit, passosque sinus rapit ardua cervix.illam incumbentem per mille volumina pontusprosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentemlitoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequisnubiferi venit unda Noti, non Africus altotantus ovat patriisque manus cum plenus habenisOrion bipedum flatu mare tollit equorum.ecce ducem placitae furiis crudescere pugnaesurgentemque toris stupet immanemque paratuAeacides pulsentque graves ut terga pharetrae.ille patrem pelagique deos suaque arma precatusinsiluit scopulo, motumque e sedibus aequorhorruit et celsi spatiosa volumina monstri.qualis ubi a gelidi Boreas convallibus Hebritollitur et volucres Riphaea per ardua nubespraecipitat piceo necdum tenet omnia caelo,illa simul molem horrificam scopulosaque tergapromovet ingentique umbra subit. intremere Ideinlidique rates pronaeque resurgere turres.