ipsa quies rerum mundique silentia terrentastraque et effusis stellatus crinibus aether.ac velut ignota captus regione viarumnoctivagum qui carpit iter non aure quiescit,non oculis, noctisque metus niger auget utrimquecampus et occurrens umbris maioribus arbor,haud aliter trepidare viri. sed pectora firmansHagniades 'non hanc' inquit 'sine numine pinumderigimus, nec me tantum Tritonia cursuserudiit; saepe ipsa manu dignata carinam est.an non experti, subitus cum luce fugatahorruit imbre dies? quantis, pro Iuppiter, austrisrestitimus, quanta quotiens et Palladis arteincassum decimae cecidit tumor arduus undae.quin agite, o socii; micat immutabile caelumpuraque nec gravido surrexit Cynthia cornu,nullus in ore rubor, certusque ad talia Titaninteger in fluctus et in uno decidit auro.adde, quod in noctem venti veloque mariqueincumbunt magis et tacitis ratis ocior horis.atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrat,quae delapsa polo reficit mare: tantus Orioniam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:sed mihi dux, vetitis qui numquam conditus undisaxe nitet serpens septenosque implicat ignes.'sic ait et certi memorat qui vultus Olympi,Pleiones Hyadumque locos, quo sidere vibretEnsis et Actaeus niteat qua luce Bootes.haec ubi dicta dedit, Cereris tum munere fessasrestituunt vires et parco pectora Baccho.mox somno cessere; regunt sua sidera puppem.Iamque sub Eoae dubios Atlantidis ignesalbet ager, motisque truces ab ovilibus ursituta domosque petunt, raras et litus in altummittit aves, cum primus equis exegit anhelisPhoebus Athon mediasque diem dispersit in undas.certatim remis agitur mare rostraque cursuprima tremunt, et iam summis Vulcania surgitLemnos aquis tibi per varios dilecta labores,Ignipotens; nec te furiis et crimine matrum