aethere caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimboin campos et tuta tuli nec credere quiviante deam, quam te tonitru nutuque reposciconiugis et subita raptam formidine vidi,da Scythiam Phasimque mihi; tuque, innuba Pallas,eripe me. vestris egomet tune vellera templisilla dabo, dabit auratis et cornibus ignicolla pater, niveique greges altaria cingent.'Accepere deae celerique per aethera lapsudiversas petiere vias. in moenia pernixThespia et ad carum Tritonia devolat Argum.moliri hunc puppem iubet et demittere ferrorobora, Peliacas et iam comes exit in umbras.at Iuno Argolicas pariter Macetumque per urbesspargit inexpertos temptare parentibus austrosAesoniden; iam stare ratem remisque superbamposcere quos revehat rebusque in saecula tollat.Omnis avet quae iam bellis spectataque famaturba ducum, primae seu quos in flore iuventaetemptamenta tenent necdum data copia rerum:at quibus arvorum studiumque insontis aratri,hos stimulant magnaque ratem per lustra viasquevisi laude canunt manifesto in lumine Faunisilvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argisadvolat, Arcadio cuius flammata venenotela puer facilesque umeris gaudentibus arcusgestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondumpar oneri clavaeque capax. quos talibus amensinsequitur solitosque novat Saturnia questus:'o utinam Graiae rueret non omne iuventaein nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunciussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentemiam iam ego et inviti torsissem coniugis ignem.nune quoque nec socium nostrae columenve carinaeesse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sitauxiliis comiti et tantum debere superbo.'Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit