contra effusa manus haerensque in pectore coniunx'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquataccipies, nec fata traham natumque videbote sine, sat caeli patiens, cum prima per altumvela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'talia per lacrimas. et iam circumspicit Aeson,praeveniat quo fine minas, quae fata capessatdigna satis: magnos obitus natumque domumqueet genus Aeolium pugnataque poscere bella.est etiam ante oculos aevi rudis altera proles,ingentes animos et fortia discere factaquem velit atque olim leti meminisse paterni.ergo sacra novat. veteris sub nocte cupressisordidus et multa pallens ferrugine taurusstabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittaeet taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelansimpatiensque loci visaque exterritus umbra.hunc sibi praecipuum gentis de more nefandaeThessalis in seros Ditis servaverat usus:tergeminam cum placat eram Stygiasque supremoobsecrat igne domos, iam iam exorabile retrocarmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbrasportitor, et vinctae primis stant faucibus Orci.illum ubi terrificis superesse in tempore sacrisconspexit, statuit leto supremaque faturipse manu tangens damnati cornua tauri:'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractumlucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellisnomina magnorum fama sacrata nepotum;tuque, excite parens umbris, ut nostra videresfunera et oblitos superum paterere dolores,da placidae mihi sedis iter meque hostia vestrisconciliet praemissa locis. tu, nuntia sontumvirgo Iovi, terras oculis quae prospicis aequis,ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorumpoena parens, meritis regis succedite tectiset saevas inferte faces. sacer effera raptetcorda pavor; nee sola mei gravia adfore natiarma ratemque putet: classes et Pontica signaatque indignatos temerato litore reges