dixit et extemplo furiis iraque minaciterribilis: 'sunt hic etiam tua vulnera, praedo,sunt lacrimae carusque parens.' simul aedibus altisitque reditque fremens rerumque asperrima versat:Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneustorsit et infelix iam mille furoribus Haemus,iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longisporticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.Tartareo tum sacra Iovi Stygiisque ferebatmanibus Alcimede tanto super auxia nato,siquid ab excitis melius praenosceret umbris.ipsum etiam curisque parem talesque prementemcorde metus ducit, facilem tamen, Aesona coniunx.in scrobibus cruor et largus Phlegethontis apertistagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultuThessalis exanimes atavos magnaeque nepotemPleiones. et iam tenues ad carmina vultusextulerat maestosque tuens natumque nurumquetalia libato pandebat sanguine Cretheus:'mitte metus, volat ille mari quantumque propinquat,iam magis atque magis variis stupet Aea deorumprodigiis quatiuntque truces oracula Colchos.heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horrorpergit. mox Scythiae spoliis nuribusque superbusadveniet; cuperem ipse graves tum rumpere terras.sed tibi triste nefas fraternaque turbidus armarex parat et saevos irarum concipit ignes.quin rapis hine animam et famulos citus effugis artus?i, meus es, iam te in lucos pia turba silentumsecretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'Horruits interea famulum clamore supremomaesta domus, regemque fragor per moenia differtmille ciere manus et iam dare iussa vocatis.flagrantes aras vestemque nemusque sacerdospraecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson,quid moveat. quam multa leo cunctatus in artamole virum rictuque genas et lumina pressit,sic curae subiere ducem, ferrumne capessatimbelle atque aevi senior gestamina primian patres regnique acuat mutabile vulgus.