verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingensira deum et Calabri populator Sirius arviincubuit, coit agrestum manus anxia priscumin nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos.ecce autem molli Zephyros descendere lapsuaspiciunt; volat immissis cava pinus habenisinfinditque salum et spumas vomit aere tridenti:Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;qualiter ad summi solium Iovis omnia circumprona parata deo, ventique imbresque nivesquefulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.At subitus curaque ducem metus acrior omnimensque mali praesaga quatit, quod regis adortusprogeniem raptoque dolis crudelis Acastocetera nuda neci medioque in crimine patremliquerit ac nullis inopem vallaverit armis,ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illumquippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab altovela videt nee qua se ardens effundere possit.nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponticlausa cohors telisque salum facibusque coruscat.haut secus, aerisona volucer cum Daedalus oraprosiluit iuxtaque comes brevioribus alis,nube nova linquente domos, Minoia frustrainfremuit manus et visu lassatur inaniomnis eques plenisque redit Gortyna pharetris.quin etiam in thalamis primoque in limine Acastifusus humo iuvenis gressus et inania signaore premit sparsisque legens vestigia canis'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,iamque dolos circumque trucis discrimina letimille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Pontitendit iter, falsae sed captum laudis amorete, puer, in nostrae durus tormenta senectaenune lacerat. celsis an si freta puppibus essentpervia, non ultro iuvenes classemque decissem?o domus, o freti nequiquam prole penates.'