Herculeum Ledaeque tuens genus atque ita fatur:'tendite in astra, viri: mea primum regia mundoIapeti post bella trucis Phlegramque laboresimposuit: durum vobis iter et grave caeliinstitui. sic ecce meus, sic orbe peractoLiber et expertus terras remeavit Apollo.'dixit et ingenti flammantem nubila sulcodirexit per inane facem, quae puppe propinquain bifidum discessit iter fratresque petivitTyndareos, placida et mediis in frontibus haesitprotinus amborum lumenque innoxia funditpurpureum, miseris olim implorabile nautis.Interea medio saevus permissa profundocarbasa Pangaea Boreas speculatus ab arcecontinuo Aeoliam Tyrrhenaque tendit ad antraconcitus. omne dei rapidis nemus ingemit alis,strata Ceres, motusque niger sub praepete pontus.aequore Trinacrio refugique a parte Peloristat rupes horrenda fretis: quot in aethera surgitmolibus, infernas totidem demissa sub undas.nec scopulos aut antra minor iuxta altera telluscernitur. illam Acamans habitat nudusque Pyragmon,has nimbi ventique domos et naufraga servattempestas. hinc in terras latumque profundumest iter, hinc olim soliti miscere polumqueinfelixque fretum (neque enim tune Aeolus illisrector erat, Libya cum rumperet advena CalpenOceanus, cum flens Siculos Oenotria finesperderet et mediis intrarent montibus undae),intonuit donec pavidis ex aethere ventisomnipotens regemque dedit, quem iussa vererisaeva cohors: vix monte chalybs iterataque murissaxa domant Euros. cum iam prohibere frementumora nequit, rex tune aditus et claustra refringitipse volens placatque data fera murmura porta.nuntius hunc solio Boreas proturbat ab alto:'Pangaea quod ab arce nefas' ait, 'Aeole, vidi.Graia novam ferro molem commenta iuventuspergit et ingenti gaudens domat aequora velo,nec mihi libertas imis freta tollere harenis,