imperii sed parte virum nataeque moratusconingio videt e Graia nunc stirpe nepoteset generos vocat et iunctas sibi sanguine terras.flecte ratem motusque, pater, nec vulnere nostroaequora pande viris: veteris sat conscia luctussilva Padi et viso flentes genitore sorores.'adfremit his quassatque caput qui vellera donoBellipotens sibi fixa videt, temptataque contraPallas et amborum gemuit Saturnia questus.Tum genitor 'vetera haec nobis et condita perguntordine cuncta suo rerumque a principe cursufixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullisnoster erat, cum fata darem, iustique facultashinc mihi, cum varios struerem per saecula reges.atque ego curarum repetam decreta mearum:iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helleset Tanain tenus immenso descendit ab Euro,undat equis floretque viris, nec tollere contraulla pares animos nomenque capessere bellisausa manus; sic fata, locos sic ipse fovebam.adcelerat sed summa dies Asiamque labantemlinquimus et poscunt iam me sua tempora Grai.inde meae quercus tripodesque animaeque parentumhanc pelago misere manum. via facta per undasperque hiemes, Bellona, tibi. nee vellera tantumindignanda manent propiorque ex virgine raptaille dolor, sed nulla magis sententia mentifixa meae: veniet Phrygia nam pastor ab Ida,qui gemitus irasque pares et mutua Graisdona ferat. quae classe dehinc effusa procorumbella, quot ad Troiam flentes hiberna Mycenas,quot proceres natosque deum, quae robora cernesoppetere et magnis Asiam concedere fatis.hinc Danaum de fine sedet gentesque fovebomox alias. pateant montes silvaeque lacusquecunctaque claustra maris; spes et metus omnibus esto.arbiter ipse locos terrenaque summa movendoexperiar, quaenam populis longissima cunctisregna velim linquamque datas ubi certus habenas.'tune oculos Aegaea refert ad caerula robur