o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.non mihi Thessalici pietas culpanda tyrannisuspective doli: deus haec, deus omine dextroimperat; ipse suo voluit commercia mundoIuppiter et tantos hominum miscere labores.ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,quae meminisse iuvet nostrisque nepotibus instent.hanc vero, socii, venientem litore laetidulcibus adloquiis ludoque educite noctem.'paretur. molli iuvenes funduntur in alga,conspicuusque toris Tirynthius. exta ministrirapta simul veribus Cereremque dedere canistris.Iamque aderat summo decurrens vertice Chironclamantemque patri procul ostendebat Achillen.ut puer ad notas erectum Pelea vocesvidit et ingenti tendentem bracchia passu,adsiluit caraque diu cervice pependit.ilium nec valido spumantia pocula Bacchosollicitant veteri nec conspicienda metallosigna tenent; stupet in ducibus magnumque sonanteshaurit et Herculeo fert comminus ora leoni.laetus at impliciti Peleus rapit oscula natisuspiciensque polum 'placido si currere fluctuPelea vultis' ait 'ventosque optare ferentes,hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron,da mihi. te parvus lituos et bella loquentemmiretur; sub te puerilia tela magistrosenator ferat et nostram festinet ad hastam.'omnibus inde mero calor additus: ire per altummagna mente volunt. Phrixi promittitur absensyellus et auratis Argo reditura corymbis.Sol ruit et totum Minyis laetantibus undaededuxere diem. sparguntur litore curvolumina nondum ullis terras monstrantia nautis.Thracius hie noctem dulci testudine vatesextrahit, ut steterit redimitus tempora vittisPhrixus et iniustas contectus nubibus arasfugerit Inoo linquens Athamanta Learcho;aureus ut iuvenem miserantibus intulit undis