nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantes:venisses —’ dixit, quem talibus occupat herosAeacius: ‘longum resides exponere causasmaternumque nefas; hoc excusabitur enseScyros et indecores, fatorum crimina, cultus.tu potius, dum lene fretum zephyroque fruunturcarbasa, quae Danais tanti primordia belli,ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.’hic Ithacus paulum repetito longius orsu:‘fertur in Hectorea, si talia credimus, Idaelectus formae certamina solvere pastorsollicitas tenuisse deas nec torva Minervaeora nec aetherii sociam rectoris amicolumine, sed solam nimium vidisse Dionen.atque adeo lis illa tuis exorta sub antrisconcilio superum, dum Pelea dulce maritatPelion, et nostris iam tunc promittens armis,ira quatit victas; petit exitialia iudexpraemia: raptori faciles monstrantur Amyclae.ille Phrygas lucos, matris penetralia caeditturrigerae veritasque solo procumbere pinuspraecipiat terrasque freto delatus Achaeashospitis Atridae — pudet heu miseretque potentisEuropae! — spoliat thalamos, Helenaque superbusnavigat et captos ad Pergama devehit Argos.inde dato passim varias rumore per urbes,undique inexciti sibi quisque et sponte coimusultores: quis enim inlicitis genialia rumpipacta dolis facilique trahi conubia raptuceu pecus armentumve aut viles messis acervosperferat? haec etiam fortes iactura moveret,non tulit insidias divum imperiosus Agenormugitusque sacros et magno numine vectamquaesiit Europen aspernatusque Tonantem estut generum; raptam Scythico de litore prolemnon tulit Aeetes ferroque et classe secutussemideos reges et ituram in sidera puppim:nos Phryga semivirum portus et litora circumArgolica incesta volitantem puppe feremus?usque adeo nusquam arma et equi, fretaque invia Grais?