Exuit implicitum tenebris umentibus orbemOceano prolata dies, genitorque coruscaelucis adhuc hebetem vicina nocte levabatet nondum excusso rorantem lampada ponto.et iam punicea nudatum pectora pallainsignemque ipsis, quae prima invaserat, armisAeaciden — quippe aura vocat cognataque suadentaequora — prospectant cuncti iuvenemque ducemquenil ausi meminisse pavent; sic omnia visumutatus rediit, ceu numquam Scyria passuslitora Peliacoque rates escendat ab antro,tunc ex more deis — ita namque monebat Ulixes —aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipsocaeruleum regem tauro veneratur avumqueNerea: vittata genetrix placata iuvenca.hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:‘paruimus, genetrix, quamquam haud toleranda iubebas 1,paruimus nimium: bella ad Troiana ratesqueArgolicas quaesitus eo.’ sic orsus et alnoinsiluit penitusque noto stridente propinquisabripitur terris: et iam ardua ducere nubesincipit et longo Scyros discedere ponto.Turre procul summa lacrimis comitata sororumcommissumque tenens et habentem nomina Pyrrhumpendebat coniunx oculisque in carbasa fixisibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat,ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultusdeclinat viduamque domum gemitusque relictaecogitat: occultus sub corde renascitur ardordatque locum virtus, sentit Laertius herosmaerentem et placidis adgressus flectere dictis:tene, inquit, ‘magnae vastator debite Troiae,quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt,erectumque manet reserato in limine Bellum,callida femineo genetrix violavit amictucommisitque illis tam grandia furta latebrissperavitque fidem? nimis o suspensa nimisquemater! an haec tacita virtus torperet in umbra,quae vix audito litui clangore refugitet Thetin et comites et quos suppresserat ignes?