immanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens,stat medius trepidante domo: Peleaque virgoquaeritur, ast alia plangebat parte retectosDeidamia dolos, cuius cum grandia primumlamenta et notas accepit pectore voces,haesit et occulto virtus infracta calore est.demittit clipeum regisque ad lumina versusattonitum factis inopinaque monstra paventem,sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:‘me tibi, care pater, — dubium dimitte pavorem! —me dedit alma Thetis: te pridem tanta manebatgloria; quaesitum Danais tu mittis Achillem,gratior et magno, si fas dixisse, parenteet dulci Chirone mihi. sed corda parumperhuc adverte libens atque has bonus accipe voces:Peleus te nato socerum et Thetis hospita iungunt,adlegantque suos utroque a sanguine divos.unam virgineo natarum ex agmine poscunt:dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur?non renuis; iunge ergo manus et concipe foedusatque ignosce tuis. tacito iam cognita furtoDeidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,qua potuit nostras possessa repellere vires1?me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgiset maneo, quid triste fremis? quid lumina mutas?iam socer es’ — natum ante pedes prostravit et addit:‘ iamque avus: immitis quotiens iterabitur ensis!turba sumus.’ tunc et Danai per sacra fidemquehospitii blandusque precum compellit Ulixes,ille, etsi carae comperta iniuria nataeet Thetidis mandata movent prodique videturdepositum tam grande deae, tamen obvius iretot metuit fatis Argivaque bella morari;fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles,nec tamen abnuerit genero se iungere tali:vincitur, areanis effert pudibunda tenebrisDeidamia gradum, veniae nec protinus amenscredit et opposito genitorem placet Achille.Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factisimpleat et classem comitesque in proelia poscat,