perlibrat visu, sed nox inlataque falluntlumina et extemplo latuit mensura iacentum.at tamen erectumque genas oculisque vagantemnullaque virginei servantem signa pudorisdefigit comitique obliquo lumine monstrat,quod nisi praecipitem blando complexa moneretDeidamia sinu nudataque pectora semperexsertasque manus umerosque in veste teneretet prodire toris et poscere vina vetaretsaepius et fronti crinale reponeret aurum,Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.Ut placata fames epulis bis terque repostis,rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:‘invideo vestris, fateor, decora inclita gentisArgolicae, coeptis: utinam et mihi fortior aetas,quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortosperdomui fregique vadis, quae signa triumphividistis celsa murorum in fronte, carinas!saltem si suboles, aptum quam mittere bello —nunc ipsi viresque meas et cara videtispignora: quando novos dabit haec mihi turba nepotes?’dixerat, et sollers arrepto tempore Ulixes:‘ haud spernenda cupis; quis enim non visere gentesinnumeras variosque duces atque agmina regumardeat? omne simul roburque decusque potentisEuropae meritos ultro iuravit in enses.rura urbesque vacant, montes spoliavimus altos,omne fretum longa velorum obtexitur umbra;tradunt arma patres, rapit inrevocata iuventus,non alias umquam tantae data copia famaefortibus aut campo maiore exercita virtus.’aspicit intentum vigilique haec aure trahentem,cum paveant aliae demissaque lumina flectant,atque iterat: ‘quisquis proavis et gente superba,quisquis equo iaculoque potens, qui praevalet arcu,omnis honos illic, illic ingentia certantnomina: vix timidae matres aut agmina cessantvirginea; a! multum steriles damnatus in annosinvisusque deis, si quem haec nova gloria segnempraeterit.’ exisset stratis, ni provida signo