ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta haecsat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtesoccultamque tubam tacitos adportet in usus.’Dixerat, atque ipso portarum in limine regemcernit et ostensa pacem praefatus oliva:‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad auresfama trucis belli, regum placidissime, quod nuncEuropamque Asiamque quatit, si nomina fortehuc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavitmagnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes.causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri,cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 —explorare aditus invisaque litora Troiae,quidve parent.’ medio sermone intercipit ille:‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundentista dei! nunc hospitio mea tecta piumqueinlustrate larem.’ simul intra limina ducit.nec mora, iam mensas famularis turba torosqueinstruit, interea visu perlustrat Ulixesscrutaturque domum, si qua vestigia magnaevirginis aut dubia facies suspecta figura;porticibusque vagis errat totosque penates,ceu miretur, adit: velut ille cubilia praedaeindubitata tenens muto legit arva Molossovenator, videat donec sub frondibus hostemporrectum somno positosque in caespite dentes.Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula,virginibus qua fida domus, venisse Pelasgumductores Graiamque ratem sociosque receptos.iure pavent aliae; sed vix nova gaudia celatPelides avidusque novos heroas et armavel talis vidisse cupit, iamque atria ferventregali strepitu et picto discumbitur auro,cum pater ire iubet natas comitesque pudicasnatarum, subeunt, quales Maeotide ripa,cum Scythicas rapuere domos et capta Getarummoenia, sepositis epulantur Amazones armis.tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes