Nereis et pulchros ferro praestruxerit artus?haec Graiae castris iterant traduntque cohortes,cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.sic cum pallentes Phlegraea in castra coirentcaelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastamsurgeret et Libycos Tritonia tolleret anguesingentemque manu curvaret Delius arcum,stabat anhela metu solum Natura Tonantemrespiciens — quando ille hiemes tonitrusque vocaretnubibus, igniferam quot fulmina posceret Aetnen?Atque ibi dum mixta vallati plebe suorumet maris et belli consultant tempora reges,increpitans magno vatem Calchanta tumultuProtesilaus ait — namque huic bellare cupidopraecipua et primae iam tunc data gloria mortis — :‘o nimium Phoebi tripodumque oblite tuorum,Thestoride, quando ora deo possessa movebisiustius aut quianam Parcarum occulta recludis 3?cernis ut ignotum cuncti stupeantque fremantqueAeaciden? sordent vulgo Calydonius heroset magno genitus Telamone Aiaxque secundus,nos quoque: sed Mavors et Troia arrepta probabunt.illum neglectis — pudet heu! — ductoribus omnesbelligerum ceu numen amant, dic ocius aut curserta comis et multus honos? quibus abditus orisquave iubes tellure peti? nam fama nec antrisChironis patria nec degere Peleos aula.heia, inrumpe deos et fata latentia vexa,laurigerosque ignes, si quando, avidissimus hauri!arma horrenda tibi saevosque remisimus enses,numquam has imbelles galea violabere vittas:sed felix numeroque ducum praestantior omni,si magnum Danais per te depfendis Achillem.”Iamdudum trepido circumfert lumina motuintrantemque deum primo pallore fateturThestorides; mox igne genas et sanguine torquensnec socios nec castra videt, sed caecus et absensnunc superum magnos deprendit in aethere coetus,nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororumlicia, turiferas modo consulit anxius aras