improbus et patria iam se metitur in hasta,o dolor, o seri materno in corde timores!non potui infelix, cum primum gurgite nostroRhoeteae cecidere trabes, attollere magnumaequor et incesti praedonis vela profundatempestate sequi cunctasque inferre sorores?nunc quoque — sed tardum, iam plena iniuria raptae,ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,quod superest, complexa Iovis per Tethyos annosgrandaevumque patrem supplex miseranda rogabounam hiemem.’ dixit magnumque in tempore regemaspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensislaetus et aequoreo diffusus nectare vultus —unde hiemes ventique silent cantuque, quietoarmigeri Tritones eunt scopulosaque ceteTyrrhenique greges circumque intraque rotanturrege salutato; placidis ipse arduus undiseminet et triplici telo iubet ire iugales,illi spumiferos glomerant a pectore cursus,pone natant delentque pedum vestigia cauda—cum Thetis: ‘o magni genitor rectorque profundi,aspicis in quales miserum patefeceris ususaequor? eunt tutis terrarum crimina velis,ex quo iura freti maiestatemque repostamrupit Iasonia puppis Pagasaea rapina.en aliud furto scelus et spolia hospita portansnavigat iniustae temerarius arbiter Idae,eheu quos gemitus terris caeloque daturus,quos mihi! sic Phrygiae pensamus gaudia palmae,hi veneris mores, hoc gratae munus alumnae?has saltem — num semideos nostrumque reportantThesea? — si quis adhuc undis honor, obrue puppes,aut permitte fretum! nulla inclementia: fas sitpro nato timuisse mihi. da pellere luctus,nec tibi de tantis placeat me fluctibus unumlitus et Iliaci scopulos habitare sepulcri.’Orabat laniata genas et pectore nudocaeruleis obstabat equis, sed rector aquaruminvitat curru dictisque ita mulcet amicis:‘ne pete Dardaniam frustra, Theti, mergere classem: