igne domum: cum visa procul de litore surgensNereis; erumpit silvis — dant gaudia vires —notaque desueto crepuit senis ungula campo,tunc blandus dextra atque imos demissus in armospauperibus tectis inducit et admonet antri.Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visunec perpessa moras: ‘ubinam mea pignora, Chiron,dic,’ ait, ‘aut cur ulla puer iam tempora ducitte sine? non merito trepidus sopor atraque matrisigna deum et magnos utinam mentita timores?namque modo infensos utero mihi contuor enses,nunc planctu livere manus, modo in ubera saevasire feras; saepe ipsa — nefas! — sub inania natumTartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes,hos abolere metus magici iubet ordine sacriCarpathius vates puerumque sub axe peractosecretis lustrare fretis, ubi litora summaOceani et genitor tepet inlabentibus astrisPontus, ibi ignotis horrenda piacula divisdonaque — sed longum cuncta enumerare vetorque;trade magis!’ sic ficta parens: neque enim ille dedisset,si molles habitus et tegmina foeda fateriausa seni. tunc ipse refert: ‘duc, optima, quaeso,duc genetrix humilique deos infringe precatu.nam superant tua vota modum placandaque multuminvidia est. non addo metum, sed vera fatebor:nescio quid magnum — nec me patria omina fallunt —vis festina parat tenuesque supervenit annos,olim et ferre minas avideque audire solebatimperia et nostris procul haud discedere ab antris:nunc illum non Ossa capit, non Pelion ingensThessaliaeve nives. ipsi mihi saepe querunturCentauri raptasque domos abstractaque coramarmenta et semet campis fluviisque fugari:insidiasque et bella parant tumideque minantur.olim equidem Argoos pinus cum Thessala regeshac veheret, iuvenem Alciden et Thesea vidi —sed taceo.’ figit gelidus Nereida pallor:ille aderat multo sudore et pulvere maior,et tamen arma inter festinatosque labores