Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. Ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. Sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.Si manus aut similes docilis mihi fingere cerasaut ebur impressis aurumve animare figuris,hinc. Priscilla, tuo solacia grata maritoconciperem. namque egregia pietate meretur,ut vel Apelleo vultus signata colore,Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.sic auferre rogis umbram conatur et ingenscertamen cum Morte gerit curasque fatigatartificum inque omni te quaerit amare metallo.sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.nos tibi. laudati iuvenis rarissima coniunx,longa nec obscurum finem latura perennitemptamus dare iusta lyra. modo dexter Apolloquique venit iuncto mihi semper Apolline Caesarannuat: haud alio melius condere sepulcro.Sera quidem tanto struitur medicina dolori,altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primonigra domus, miseram quis tunc accessus ad auremconiugis orbati? tunc flere et scindere vesteset famulos lassare greges et vincere planctusFataque et iniustos rabidis pulsare quereliscaelicolas solamen erat. licet ipse levandosad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheusadforet atque omnis pariter matertera vatem,omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:nil cantus, nil fila deis pallentis A verniEumenidumque audita comis mulcere valerent:tantus in attonito regnabat pectore luctus!nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix,dum canimus, gravibusque oculis uxorius instatimber, habentne pios etiamnum haec lumina fletus?mira fides! citius genetrix Sipyleia ferturexhausisse genas, citius Tithonida maestideficient rores aut exsatiata fatiscetmater Achilleis hiemes adfrangere bustis.macte animi! notat ista deus, qui flectit habenasorbis et humanos propior Iove digerit actus,maerentemque videt: lectique arcana ministri!