numquid inaccesso posui vestigia lueo?num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis errorquem luimus tantus ? morientibus ecce lacertisviscera nostra tenens animamque avellitur infans,non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferretoraque; non fueram genitor, sed cernite fletusliventesque genas et credite planetibus orbi:orbus ego. huc patres et aperto pectore matresconveniant; cineremque oculis et crimina ferto,si qua sub uberibus plenis ad funera natosipsa gradu labente tulit madidumque ceciditpectus et ardentes restinxit lacte favillas.quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventaeimmersit cineri iuvenem primaque iacentisserpere crudeles vidit lanugine flammas,adsit et alterno mecum clamore fatiscat:vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,hoc quoque cum nitor ter dena luce peractaadclinis tumulo et planctus in carmina vertodiscordesque modos et singultantia verbamolior: orsa lyrae vis est atque ira tacendiimpatiens, sed nec solitae mihi vertice laurusnec fronti vittatus honos, en taxea marcetsilva comis, hilaresque hederas plorata cupressusexcludit ramis; nec eburno pollice chordaspulso, sed incertam digitis errantibus amensscindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmenfundere et incompte miserum nudare dolorem,sic merui? sic me cantuque habituque nefastumaspiciant superi? pudeat Thebasque novumqueAeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumquevulnera, qui viduos potui mulcere dolores,ille ego lugentum mitis solator, acerbisauditus tumulis et descendentibus umbris,deficio medieasque manus fomentaque quaerovulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,quorum ego manantes oculos et saucia tersipectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.