nimirum cum vestra modis ego funera maestisincrepitans: ‘qui damna doles aliena, reponeinfelix lacrimas et tristia carmina serva.’verum erat: absumptae vires et copia fandinulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tantorepperit: inferior vox omnis et omnia sordentverba, ignosce, puer: tu me caligine maestaobruis. a! durus, viso si vulnere caraeconiugis invenit caneret quod Thracius Orpheusdulce sibi, si busta Lini complexus Apollonon tacuit, nimius fortasse avidusque dolorisdicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?o nimium felix, nimium crudelis et expersimperii, Fortuna, tui, qui dicere legemfletibus aut fines audet censere dolendi!incitat heu! planctus: potius fugientia ripasflumina detineas rapidis aut ignibus obstes,quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.Non ego mercatus Pharia de puppe loquacesdelicias doctumque sui convicia Niliinfantem, lingua nimium salibusque protervum,dilexi: meus ille, meus. tellure cadentemaspexi atque unctum genitali carmine foviposcentemque novas tremulis ululatibus aurasinserui vitae, quid plus tribuere parentes?quin alios ortus libertatemque sub ipsisuberibus tibi. parve, dedi, cum munera nostrarideres ingratus adhuc properaverit ille,sed merito properabat, amor, ne perderet ullumlibertas tam parva diem. nonne horridus indeinvidia superos iniustaque Tartara pulsem?nonne gemam te, care puer? quo sospite natosnon cupii, primo genitum quem protinus ortuimplicui fixique mihi, cui verba sonosquemonstravi questusque et vulnera caeca resolvi,reptantemque solo demissus ad oscula nostraerexi, blandoque sinu iam iamque cadentesexsopire genas dulcesque accersere somnos.