inclusit gemitus: at te post funera magniHectoris Haemonio pudor est servisse marito.Non ego, quas fati certus sibi morte canorainferias praemittit olor nec rupe quod atraTyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,in patrios adhibebo rogos: non murmure truncoquod gemit et durae queritur Philomela sorori:nota nimis vati. quis non in funere cunctosHeliadum ramos lacrimosaque germina dixitet Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebocarmina nec fida gavisam Pallada buxo?te Pietas oblita virum revocataque caeloIustitia et gemina plangat Facundia linguaet Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,quis labor Aonios seno pede ducere cantuset quibus Arcadia carmen testudine mensiscura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omniardua septena numerat Sapientia fama,qui furias regumque domos aversaque caelosidera terrifico super intonuere cothurno,et quis lasciva vires tenuare Thaliadulce vel heroos gressu truncare tenores.omnia namque animo complexus et omnibus auctorqua fandi vis lata patet, sive orsa libebatAoniis vincire modis seu voce solutaspargere et effreno nimbos aequare profatu.Exsere semirutos subito de pulvere vultus,Parthenope, crinemque adflato monte sepultumpone super tumulos et magni funus alumni,quo non Munichiae quicquam praestantius arcesdoctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceresnil gentile tenens, illo te eive probabasGraiam atque Euboico maiorum sanguine duci.ille tuis totiens praestabat tempora sertis,cum stata laudato caneret quinquennia versuora supergressus Pylii senis oraque regisDulichii specieque comam subnexus utraque.non tibi deformes obscuri sanguinis ortusnec sine luce genus (quamquam fortuna parentum