et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,vix requies flammae necdum rogus ille deorumsiderat, excisis cum tu solacia templisimpiger et multum facibus velocior ipsisconciliis ore pio captivaque fulmina defies,mirantur Latii proceres ultorque deorumCaesar, et e medio divum pater annuit igni.iamque et flere pio Vesuvina incendia cantumens erat et gemitum patriis impendere damnis,cum pater exemptum terris ad sidera montemsustulit et late miseras deiecit in urbes.Me quoque vocales lucos Boeotaque tempepulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,admisere deae: nec enim mihi sidera tantumaequoraque et terras, quae mos debere parenti,sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedistinon vulgare loqui et famam sperare sepulcro.qualis cras. Latios quotiens ego carmine patresmulcerem felixque tui spectator adessesmuneris! heu quali confusus gaudia fletuvota piosque metus inter laetumque pudorem!quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!talis Olympiaca iuvenem cum spectat harenaqui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub altocaeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeisille magis, crebro dum lumina pulveris haustuobruit et prensa vovet exspirare corona.ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondessolaque Chalcidicae Cerealia dona coronaete sub teste tuli! qualem te Dardanus Albaevix cepisset ager, si per me serta tulissesCaesarea donata manu! quod subdere roburilla dies, quantum potuit dempsisse senectae!nam quod me mixta quercus non pressit oliva,et fugit speratus honos: quam dulce parentisinvia Tarpei caperes! te nostra magistroThebais urgebat priscorum exordia vatum;tu cantus stimulare meos, tu pandere factaheroum bellique modos positusque locorummonstrabas. labat incerto mihi limite cursus