turmali trabeaque recens et paupere clavoaugustam sedem et Latii penetrale senatusadvena pulsasti, sed praecedente tuorumagmine. Romulei qualis per iugera circi,cum pulcher visu, titulis generosus avitisexspectatur equus, cuius de stemmate longofelix demeritos habet admissura parentes,illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantempulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,primaque patricia clausit vestigia luna.mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentemagnovere umeri, sed enim tibi magna parabatad titulos exempla pater, quippe ille iuventamprotinus ingrediens pharetratum invasit Araxenbelliger indoeilemque fero servire NeroniArmeniam, rigidi summam Mavortis agebatCorbulo, sed comitem belli sociumque laborumille quoque egregiis multum miratus in armisBolanum; atque illi curarum asperrima suetuscredere partirique metus, quod tempus amicumfraudibus, exserto quaenam bona tempora bello,quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocisArmenii. Bolanus iter praenosse timendum,Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,metiri Bolanus agros, aperire malignastorrentum nemorumque moras tantamque verendimentem implere ducis iussisque ingentibus unussufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,ille secundus apex bellorum et proxima cassis,sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderentarma Cleonaeusque acies impelleret arcus,pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.disce, puer,—nec enim externo monitore petendusvirtutis tibi pulcher amor: cognata ministretlaus animos, aliis Decii reducesque Camillimonstrentur—tu disce patrem, quantusque negantemfluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylenintrant mandata gerens quantusque potentismille urbes Asiae sortito rexerit anno,