novit et inspectis ambit latus omne ministris.nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,quid boreas hibernus agat, ferrique togaequeconsilia atque ipsam mentem probat, ille subactismolem immensam umeris et vix tractabile pondusimposuit—nec enim numerosior altera sacracura domo—. magnum late dimittere in orbemRomulei mandata ducis viresque modosqueimperii tractare manu; quae laurus ab arcto,quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbiscesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—omnia nam laetas pila attollentia frondes,nullaque famosa signatur lancea penna—praeterea, fidos dominus si dividat enses,pandere quis centum valeat frenare, maniplosinter missus eques, quis praecepisse cohorti,quem deceat clari praestantior ordo tribuni,quisnam frenigerae signum dare dignior alae;mille etiam praenosse vices, an merserit agrosNilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;cunctaque si numerem, non plura interprete virganuntiat ex celsis ales Tegeaticus astrisquaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auraset picturato pluviam ligat aera gyroquaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursuFama vehit praegressa diem tardumque sub astrisArcada et in medio linquit Thaumantida caelo.Qualem te superi, Priscilla, hominesque benignoaspexere die, cum primum ingentibus actisadmotus coniunx! vicisti gaudia paeneipsius, effuso dum pectore prona sacratosante pedes avide domini tam magna merentisvolvens. Aonio non sic in vertice gaudet,quam pater arcani praefecit hiatibus antriDelius, aut primi cui ius venerabile thyrsiBacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.nec tamen hinc mutata quies probitasve secundisintumuit: tenor idem animo moresque modestifortuna crescente manent, fovet anxia curas