Inveni librum. Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse: sed hic liber tres habet . . se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi: secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus: tertio viam Domitianam miratus sum, qua gravissimam harenarum moram exemit. Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. Proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis. inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur. imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola. quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. Quare ergo plura in quarto silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. Primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere? exercere autem ioco non licet? secreto inquit. Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit.Novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profitetur adversum. Ita, quare consilio eius accedam? In summam, nempe ego sum qui traducor; taceat et gaudeat. Hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes, et si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. Vale.Laeta bis octonis accedit purpura factisCaesaris insignemque aperit Germanicus annumatque oritur eum sole novo, cum grandibus astrisclarius ipse nitens et primo maior Eoo.exsultent leges Latiae. gaudete curules,et septemgemino iactantior aethera pulsetRoma iugo. plusque ante alias Evandrius arcescollis ovet: subiere novi Palatia fasces,et requiem bissenus honos precibusque receptiscuria Caesareum gaudet vicisse pudorem.ipse etiam immensi reparator maximus aeviattollit vultus et utroque a limine gratesIanus agit, quem tu vicina Pace ligatumomnia iussisti componere bella noviquein leges iurare fori, levat ecce supinashinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:‘Salve, magne parens mundi, qui saecula mecuminstaurare paras, talem te cernere sempermense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,sic annos intrare decet, da gaudia fastiscontinua: hos umeros multo sinus ambiat ostroet properata tuae manibus praetexta Minervae,aspicis ut templis alius nitor, altior arisignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusquepurpureique patres, lucemque a consule ducitomnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,dinumera fastos nec parva exempla recense,sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.ter Latio deciesque tulit labentibus annisAugustus fasces, sed coepit sero mereri:tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,quanta vetas! flectere tamen precibusque senatuspromittes hunc saepe diem. manet insuper ordolongior, et totidem felix tibi Roma curulesterque quaterque dabit, mecum altera saecula condes,et tibi longaevi renovabitur ara parentis 2: